CORYTOS

CORYTOS
CORYTOS
apud Papinium Statium, l. 4. Theb. v. 269.
---- trux laevâ sonat arcus et aspera plunus
Terga, Cydonaea corytos arundine pulsat:
pro pharetra, uti capit Lutatius. Et sic Maro, l. 10. Aen. v. 169.
Coritique leves humeris, et letifer arcus.
Alias theca arcus. ita einim idem Lutatius ad Statium, l. 9. Theb. v. 730. coritos, theca arcus solius dicitur, sicut faretra sagittarum et sagma scuti; Nunc vero Coryton pro faretra posuit. Servius ad Aen. loc. Coriti proprie sunt arcuum thecae, dicuntur tamen etiam sagittarum, quas et faretras nominamus. Ioan. Diaconus, Comm. in Hesiodi Scutum Herculis, Γωρυτὸς καλεῖται τὸ ὅπλον, εν ᾧ ἐμβάλλεται τό τόξον, ἀπὸ τȏυ γῶ, τὸ χωρῶ, καὶ τȏυ ῥυτὸν, τὸ ἑλκυςτὸν ---- Θηκάριον Graecis, de quo et in quo vide Lexicon Tacticum Rigaltit; sicut de sagmate praedicto, P. Leopardum, Emendattonum l. 11. c. 6. Certe Coryton a pharetra manifeste distinguit idem Papinius, l. 7. Theb. v. 660.
Quam super a tergo velox corytus et arcu
Pendentesque sonant auratâ lynce pharetrae.
Imo non arcuum solum, et sagittarum, sed et aliquando telorum theca corytus est, uti notat Barthius, Animadvers. ad Statium d. l. Recte autem Coryton scribi, non solum ex Hesiodi modo producto Enarratore liquet, sed et ex Homero, initio Od. Φ. ubi Scholiastes γωρυθὸν θήκην τȏυ τόξου pariter exponit. usos huiusmodi τοξοθήκῃ Hetrnscos habes apud Virgilium; Getas et Sarmatas apud Ovidium. De Scythis, Seneca, Hercule Fur. v. 112.
---- iam tamen ausi
Telum Scythicis leve corytis
Missum certâ librare manu.
Ubi Gronov. aliosque vide etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”